Guido Faba: Dictamina rhetorica

75


CXXXXV.
De plebano ad plebanam.
Viro discreto, honesto et litterato omni bonitate repleto,
R. Sancti Gervasii plebano dignissimo, G. plebanus de
Monte Sancti Donnini salutem et siquid melius est salute.
Retulit mihi vir nobilis T., meus consanguineus et amicus,
quod de me querelam iniuste proponitis, quod de vobis publice
mala dicam et vestram diffamare personam studeam
incessanter. De quo tanto admiratione stupeo vehementi, quanto
sincera dilectio non deberet talia suspicari, attendens quod dicitur:
In corde sapientis non affigit radices quod ad aurem pertulit
audacia mentientis.
Quapropter coram Deo et angelis eius,
quod talia non dixi nec cogitavi, excuso me veraciter sicut
possum.
CXXXXVI.
Responsiva ad predictam.
Recitabant mihi diebus singulis transeuntes: Domine
talem novis plebanum?
Et cum illis dicerem: Novi, et bene
novi,
taliter iterato querebant: Numquid eidem iniurias
arrogasti?
Et cum hoc nonquam me fecisse firmarem, in
suis sermonibus procedebant, qualiter mei nominis famam
vestris detractionibus conabamini denigrare; quod vix credere
poteram, cum ex parte mea culpa nulla precesserit vel offensa.
Nunc autem excusatione vestra recepta, de corde meo
dubitationem removi, nec de cetero mendaces audiam vel discordiam
seminantes.

Torna all'inizio