Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 82


potentis. Similiter, si fuerit moderata in colore et tenuis in substantia vel si fuerit rubea et tenuis et sine nube aliqua vel enaeoremate, non minus est indigesta. Urina quoque spissa, cuiuscumque coloris sit, nisi faeces resideant, <est> indigesta, melior tamen quam si tenuis fuerit, quia urinae spissae ad ultimum tenuibus sunt meliores; viridis etiam <et> nigra, quae viridem sequitur, <est> indigesta propter acredinem coloris, nisi sit in fine morbi. Vel generaliter dicamus: in omni aegritudine urina indigesta videtur esse, si sit sine sedimine vel quod [97ra] videatur parum a vero sedimine distans. Egestiones quoque, si fuerint liquidae et albae et spumosae, significant liquidos humores et indigestos abundare; si vero spissae veniant cum mucilaginibus flegmatis, demonstrant humores secundum spissitudinem
indigestos abundare; si vero pungant in exitu et mordicationem inferant, cuiuscumque sint substantiae, indigestos secundum acredinem.
Signa digestionis per sputum.
Circa easdem etiam superfluitates digestio materiei declaratur, quoniam si indigestio fuerit secundum aliquam qualitatem, per digestionem qualitas reducetur ad mediam; secundum ordinem igitur praedictarum superfluitatum
signa digestionis manifestabimus a sputo incipientes. Si enim sputum, quod educitur a stomacho, prius fuerit viscosum et insipidum, deinde a sua spolietur viscositate et insipiditate <a to>to vel in parte, signum est digestionis materiei initiatae, mediatae vel completae. Item si prius existens tenue et insipidum postea inspissetur et insipiditas remittatur, digestio materiei declaratur. Item si fuerit salsum vel acre, deinde spolietur ab aliis qualitatibus vel secundum totum vel secundum partem, signum est digestionis materiei. Item si fuerit amarum et in exitu mordicationem intulerit et ulcerationem, deinde temperetur ab amaritudine et mordicatione et ulceratione, manifesta <est> digestionis cognitio. Similiter si sputum, quod venit a capite per rascationem, prius existens viscosum vel insipidum vel acre vel salsum11, attenuetur, vel si prius existens tenue cum aliqua vehementi qualitate saporis, postea vero inspissetur cum remissione saporis prius existentis, signum est digestionis materiei. Simili modo si sputum a pulmone eductum prius fuerit
viscosum et in transitu cohaerens, insipidum vel salsum [97rb] vel acetosum, deinde attenuetur et a sapore suo spolietur, vel saepius existens tenue et liquidum cum aliquo vehementi sapore, postea vero inspissetur et a sapore remittatur, signum est digestionis materiei. Item si amarum fuerit, pungens tracheam arteriam et lacertos gulae, deinde spolietur ab
amaritudine et punctione et ulceratione, scimus materiam digestam.

Torna all'inizio