Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 68


ultro subdendos. Verum illi, sicut et Caiaciani id fieri renuentes,
ad resistendum potius se parant. Nuntiantur itaque Regi, qui
tunc Averse morabatur, hec omnia; et quia utreque urbes munitissime
erant, necesse erat ut Rex ipse ad expugnandum super
eas irrueret.
16
Porro Rex audiens illorum superbiam, grave accepit; unde
magna expeditionis sue parte ad custodiendum Capuam ceteraque
oppida circa Terram Laboris sita delegata, ad obsidendum
prefatas urbes iratus festinat. Veniens ergo super Sanctam Agatham
eam undique artissime cirumsedit, atque machinas, quibus
citius caperetur, fieri iussit. Quo viso civitatis habitatores immenso
consternantur timore; unde nonnulli eorum cito exeuntes
Regem prevenire satagunt, pedibusque eius provoluti precibus
instant uti eorum subditionem suscipere iam dignaretur, et ne
ipsi cum uxoribus et liberis rebusque eorum in predam darentur,
essentque in ignominiam cunctis audientibus. Rex itaque precationibus
eorum vix flexus, urbem sic, sine ipsorum discrimine
suscepit, adque post tertium diem ad habendum Caiaciam
properat; sicque eiusdem urbs positio ita stare cernitur ut orientem
versus ingens in ea castrum non solum humano opere, verum
etiam montis excellentia naturaliter munitissimum habeatur.
Quod quidem castrum ita ab urbe distat, ut etiam cives ipsi in
nullo quomodolibet contra illud penitus prevalere possint. Ceterum
et obsidionem ab eo non formidare videtur, ut si virtus
alimonie, qua tutores eius substententur, non defuerit, vix umquam
possit captione subdi.
17
Veniens itaque Rogerius Rex super illam, mirabile dictu,
ita castrenses in primo exterriti sunt assultu, ut nil aliud nisi
que pacis sunt cogitantes, eidem subdi quantocius
cuperent. Quippe tantum percrebuerat in eodem assultu spiculorum
iactura, ut vix cuiuslibet manus castrensis ad repellendum

Torna all'inizio