Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 220


His diebus Augustus Hludovicus, qui tocius Italie, post pie
memorie Carolum genitorem suum, regni iura susceperat, cum
esset Rome et summum gereret studium pietatis, cognita preclara
opinione precipue religionis prephati cenobii congregacionis,
predicti quoque sui cognati digno amore dileccionis, eumdem per
semetipsum devote dignatus est visitare cenobium. quo cum pervenisset,
et ab eisdem sanctis patribus satis honorifice susceptus
fuisset, pluribus obsequiis caritatis impensis, cum maxima dona
eidem sancto monasterio idem imperator contulisset, optutibus
illius venerandus pater Iosue simul cum universis fratribus <se>
Supplices exhibentes, cum obnixe deposcunt, ut illis concederet
templum antiquissimum in territorio Capuano, quod maximis colupmnis
et diversis lapidibus ab antiquis fuerat institutum in locum,
ubi Edes Imperatoris, vel Cripte dicebantur. et quia tantis patribus
in unum congregatis esse illis parva oracionis domus videbatur,
sue pietatis auxilio ecclesia in eodem monasterio ad honorem
summi Dei, et eius preciosi martyris vocabulo Vincencii tante
congregacioni competens sublimior et celsior edificaretur. quibus
Augustus libenter annuens postulata concessit, et queque utilia vel
necessaria ob hoc eis esse videbantur, tribuit. ita autem virtus Domini
cor regis in huius operis amore convertit, et fratrum devocionem
ac laborancium manus iuvit, ut non multo tempore preclaro

Torna all'inizio