quo insurrexerunt Ianuenses in Pisanos, et Pisani vicerunt illos et eiecerunt eos de Sardinea.
MXXII. Obsedit Henricus imperator Troiam.
MXXIIII. Henricus imperator obiit.
MXXX. In Nativitate Domini Pisa exusta est.
MXXXV. Pisani fecerunt stolum in Africam ad civitatem Bonam, gratia Dei vicerunt
illos.
MLIIII. Bonifatius Marchio obiit pridie Nonas Madii.
A.D. MLV. Fuit bellum inter Pisanos et Lucenses ad Vaccule. Pisani vero gratia
Dei vicerunt illos.
MLXIII. Pisani fuerunt Panormiam; gratia Dei vicerunt illos in die Sancti Agapiti.
Constructa est Ecclesia beate Marie Virginis Pisane Civitatis.
Anno quo Xristus de Virgine natus ab illo
Transierant mille, decies sex, tresque subinde,
Pisani cives, celebri virtute potentes,
Ecclesie matris primordia dantur inisse.
Anno quo Siculas est stolus factus ad oras,
Quod simul armati multa cum classe provecti,
Omnes maiores, medii, pariterque minores
Intendere viam primam sub sorte Panormam,
Intrantes rupta portum pugnando catena,
Sex capiunt magnas naves, opibusque repletas,
Unam vendentes, reliquas prius igne cremantes,
Quo pretio muros constat hos esse levatos.
Post hinc digressi; parum terraque potiti,
Qua fluvii cursum mare sentit solis ad ortum,
|
1
5
10
15
20
25
|