vel esset, et omne ius et iura et actio et est [et] sibi
pertinet contra eum vel eius heredes et bona, pro predictis
vel eorum occasione, vel in predicta re, dicto
emptori et eius heredibus, ac cui dederit, in perpetuum,
finivit, refutavit, remisit, pactumque de non ulterius,
vel plus, petendo, fecit, modisve omnibus renumptians.
Fines cuius domus et rei sunt hii, a primo latere
talis et cetera, una cum omni iure et actione vel
usu sibi exinde conpetenti, ut liceat deinceps dicto I.
emptori, et eius heredibus, aut cui concesserit, dictum
dominium et proprietatem, vel dictum ius dominii et
proprietatis, integre habere, tenere ac iure proprio possidere,
et quicquid sibi placuerit facere, sine alterius
contradictione vel molestia, ab omni quoque persona
et loco exinde litigante, dictum ius dominii et proprietatis
semper de iure et constituto Florentino defendere
et expedire ei, et eius heredibus, promictens; et se
suosque heredes et bona obligando, promisit ei non
contra et cetera, et de pena et confessione pretii, et
aliis necessarie faciendis.
Si vero vendiderit dominus alteri dominium et proprietatem
alicuius rei dicas hoc modo: integre videlicet,
dominium et proprietatem unius domus vel terre ac rei
posite loco tali; quam domum talis filius talis ab ipso
venditore, libellario nomine, detinebat, unde sibi annualiter,
nomine pensionis, dabat, et dare debebat, denarios
tot; quam siquidem pensionem, et si plus esset,
et omne ius et actionem quod vel quam habet et sibi
pertinet, contra eum vel eius heredes et bona, ut in
dicta et predicta re vendita, pro ipsa pensione vel eius
occasione, seu alio modo, vendidit, dedit, tradidit et
concessit ac mandavit tali, et eius heredibus, aut cui
concesserit in perpetuum, et cetera, ut supra.
DE VENDITIONE DOTIS ET DONATIONIS ET NOTITIE ET
POSSESSIONIS.
Maria uxor quondam talis, per consensum et parabolam
talis mundualdi sui, et legittime a tali iudice
ordinario interrogata et cetera, hoc venditionis instrumento,
|
|