Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 144


piscem in aqua, et estimans illud fuisse quod viderat in
nocte, reliquit ipsum. Quod si peruenerit in auditum leonis
aliquid mendacium contra me, crediderit illud et reputauerit
illud uer(b)um ex eo quod viderat ab aliis et conceperat
super eis, et intendit me perdere iniuste: mirandum est
super hoc valde in eo, quod ego retorquere nolim eius placitum
et dilectionem, et quia distrahor post eius mandata,
obediens ad omnia que vult et declinans ab his que non sui
placiti sunt, quomodo prouocatus est contra me? Quando
autem insurgit ita propter aliquam causam, potest haberi
spes super ipsa. Sed quando fuerit sine causa et culpa,
nulla poterit esse spes. Nam illud quod reputatur offensa
alicuius in suo accessu, redditur placitum apud suum recessum,
quando iustificatum fuerit, et aliquando perditur et
aliquando inuenitur; falsitas autem permanet et non perditur.
Et iam quidem recordatus sum et reduxi ad mei
memoriam, et non inueni aliquid mali pertractasse contra
ipsum, nec fuit aliquid disceptationis inter me et ipsum, nisi
forte valde modicum. Verumtamen impossibile est alter[i]
adherenti alteri posse preseruari ab eo, ita quod complaceat
sibi iuxta suum desiderium. Expedit tamen virum sapientem
et fidelem, vt, quando peccauerit contra se amicus eius, respiciat
peccatum suum et cognoscat eius pondus, vt ipsum
puniat secundum peccatum suum. Si forsitan leo nouit in me
aliquod delictum quod ego ignorabam, sicut forsitan quando
eram rebellis suo uerbo et consilio, quando agebat mecum
consilium, quod totum faciebam pro bono et honore suo.
Concepit forte dicens in corde suo: Quid est hoc quod est
in corde Senesbe vt resistat verbo meo? Cum ego dico: sic
volo esse, ille autem dicit aliter. Non debet attribui mihi peccatum
in hoc, quoniam non intendebam per illud nisi eius
bonum et vtilitatem, et hoc ipsum in quo resistebam ei, non
erat ante populum suum et socios suos, sed clam. Scio tamen

Torna all'inizio