DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.
Pervenit ad nos, eo quod protervus et nimis arrogans Leo archiepiscopus Ravennantium
civitatis suos ad vestram excellentissimam benignitatem ad contrarietatem
nostram, falsa suggerendo, direxit missos.
Etenim, praecellentissimae, magne rex, postquam vestra excellentia a civitate
Papia in partes Frantiae remeavit, ex tunc tyrannico atque procacissimo intuitu rebellis
beato Petro et nobis extitit. Et in sua potestate diversas civitates Emiliae detinere
videtur, scilicet Faventias, Forumpopuli, Forolivi, Cesinas, Bobio, Comiaclum,
ducatum Ferrariae seu Imulas atque Bononias, asserens, quod a vestra excellentia
ipse civitates una cum universo Pentapoli illi fuissent concessae, et continuo direxit
Theophylactum missum suum per universarn Pentapolim, hoc ipsud denuntians, cupiens
eosdem Pentapolenses a nostro servitio separare. Sed ipsi nullo modo sese illi
humiliare inclinati sunt nec a servitio beati Petri et nostro recedere maluerunt, magis
autem firmi in nostris apostolicis mandatis, quemadmodum extiterunt sub nostro prędecessore,
domno Stephano papa, cui sanctae recordationis genitor tuus simulque et
praeclara excellentia tua ipsum exarchatum sub iure beati Petri permanendum traditum
est, in omnibus firmiter permanere noscuntur. Nam praenominatas civitates,
ut dictum est, Emiliae ipsae nepharius archiepiscopus in sua potestate detinens, ibidem
actores quos voluit constituit et nostros, quos ibidem ordinavimus, proicere visus est,
sed et cunctas actiones infra civitatem Ravennantium ipse ordinavit.
Et ecce, quod numquam speravimus, in magnam humilitatem sancta spiritalis
mater tua, Romana ecclesia, evenisse dinoscitur, et nos etiam in nimiam deminorationem
atque despectum esse videmur, dum ea, quae potestativae temporibus Langobardorum
detinentes ordinare ac disponere videbamur, nunc temporibus vestris a nostra
potestate impii atque perversi, qui vestri nostrique existunt emuli, auferre conantur.
Et ecce inproperatur nobis a plurimis nostris inimicis, exprobrantes nos et dicentes:
‘Quid vobis profuit, quod Langobardorum gens est abolita et regno Francorum subiugata?
Et ecce iam nihil de his, quae promissa sunt, adinpletum est; insuper et ea,
quae antea beato Petro concessa sunt a sanctae recordationis domno Pippino rege,
nunc ablata esse noscuntur’.
Etenim illud, quod antefatus nefandissimus archiepiscopus asserit, proponens
occasionem, in ea potestate sibi exarchatum Ravennantium, quam Sergius archiepiscopus
habuit, tribui: nos, excellentissimae fili, quemadmodum tempore domni Stephani
papae, qui illuc Franciam profectus est, cui et ipsum exarchatum traditum est, ita
et nostris temporibus eum sub nostra potestate disponere atque ordinare volumus.
Et omnes in hoc cognoscere possunt, qualem potestatem eius ter beatitudo in eandem
Ravennantium urbem et cunctum exarchatum habuit, qui etiam archiepiscopum Sergium
exinde abstulit, dum contra eius voluntatem agere spiritu superbiae nitebatur; etenim
|
|