Retiario pugnanti adversus murmillonem cantatur: “Non
te peto, piscem peto, quid me fugis, Galle?” quia murmilionicum
genus armaturae Gallicum est, ipsique murmillones
ante Galli appellabantur; in quorum galeis piscis effigies
inerat. Quod genus pugnae institutum est a Pittaco, uno
ex septem sapientibus, qui adversus Phrynonem dimicaturus
propter controversias finium, quae erant inter Atticos et
Mytilenaeos, rete occulte lato inpedivit Phrynonem.
Resignatum aes dicitur militi, cum ob delictum aliquod
iussu tribuni militum, ne stipendium ei detur, in tabulas
refertur. Signare enim dicebant pro scribere.
Rituales nominantur Etruscorum libri, in quibus scriptum
est, quo ritu urbes condantur, arae aedesque sacrentur, curiae,
tribus et centuriae distribuantur.
|
|