Lugubrem Turbetti filii tui casum, vulgaris fame fortassis linguositate
precognitum, cuius doloris aculeus, prius dominica pectora pertransiens
quam paterna, fecit in nobis quantum licuit et decuit stationem, infesto
tibi stylo describimus. Et licet eiusdem obitus nos in eiusdem obsequii
subtractione turbaverit, et te, sicut firmiter credimus, in carnis decisione
medullitus venabulo quodam inopinato percutiat, si modus tamen
et qualitas mortis attenditur, consolationis remedium, quod nos iam
exinde probabili ratione concepimus, locum grandem invenire firmiter
opinamur in patre. Dum enim idem filius tuus camere nostre servitiis assiduus
et obsequiosus insisteret, in combustione castrorum nostrorum Victorie,
ubi eum forte potuerat a rebellium nostrorum manibus fuga subducere,
|
|