Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 805


pertinentibus datis inde a Romano Abbate
in pretium trecentis solidis.
Per idem tempus venerunt duo nobiles viri,
Maro videlicet filius quondam Luponis, et
Rodelaso, filius quondam Rodi ad Piscariense
Monasterium, et Domno Romano Abbate
emente vendiderunt ipsi Monasterio quandam
villam suam, nomine Laterno, in Comitatu
Aprutino, habitaque possessio est aestimati mille
centum modiorum in terris, vineis, et ceteris
rebus substantiae ipsorum, unde receperunt
in pretium ab eodem Abbate de argento
nongentos quinquaginta solidos, sicut in chartis
reperitur, et legitur.
Redeunte itaque Ludovico Imperatore de
artibus Beneventi, decrevit illico ut suum
Piscariense Monasterium, solemniter atque legaliter
investiretur de cunctis rebus longe lateque
acquisitis. Sed quonjam ipse non poterat
ubique praesentialiter esse, constituit viros
qui sui vice id peragerent. Unde Augusto
praecipiente Grimbaldus Pinnensis Episcopus
et Erifridus Basso, Imperatori confecerunt investituram
de Curte Breliano, et omnibus rebus
Amelfredi cum omnibus rebus eidem Curti
pertinentibus Domno Celso Monaco Piscariensi
ipsam investituram coram testibus recipiente.
Gualbertus vero, et alii Primates Augusti,
praefatum Monacum investiere per jussionem
Domini Imperatoris de Curte, Sancti
Sebastiani nomine, quae fuit quondam Camerotii,
et de Curte ejusdam Ecardi, nomine
Perano, et omnibus rebus proprietatis eorum
in Comitatu Teatino: quae res proprietatis eorum
poterant aestimari a flumine Piscaria usque
ad flumen Trinium, inter mare Adriaticum,
et Montem de Magelle; possessiones videlicet
largissimae et magnae nimis, sicut chartulae tradunt
testibus roboratae, et Monasterio cum
eisdem possessionibus traditae simul et habitae.
Ordinavit praeterea gloriosus Imperator unum
ex collateralibus suis virum splendidum et illustrem
Haribaldum nomine, sacri Palatii
Comitem, qui super causis et agendis Monasterii
specialiter intenderet: Investituras rerum
Imperiali vice faceret, necessaria Monasterio
sicut propriae domui Imperatoris secundum voluntatem
Abbatis provideret. Qui Comes eodem
tempore ab Abbate Romano requisitus,
celebravit Curjam in Casauriensi insula, Abbate
querelante super quosdam viros, videlicet
Liuterium de rebus Insuliano et Paterno,
quas quidem Candolus et Romanus Cartulati,
Allonis olim Castaldii, tunc ejusdem Coenobii
Monachi tenuerunt, et super Garisusum notarium
de rebus in vico Teatino. Causa quoque
Gundi uxoris quondam Justonis, in eadem
Curia ventilata est, unde sacri Palatii Judices
omnia rite determinantes, ipsas res parti Mostasterii
legaliter addixerunt.
874
Igirur anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIV.
Imperii Domni Ludovici Serenissimi
Imperatoris Augusti XXIV. Indictione sexta,
die quinta mensis Decembris, facta est Monasterio
Piscariensi solemnis atque legalis investitura
de cunctis rebus et possessionibus, quas
idem Imperator acquisierat per diversas Italiae
Provincias; Heribaldo sacri Palatii Comite,
per Ecclesjam et Casale Sancti Desiderii, Celsum
Monachum et Matonem ejus Advocatum
feliciter investiente: sicut haec chartula declarat.

Torna all'inizio