habitare dicatur nec ab eo sit pars remocior 				  c.74r.b  
centro terre, merito peccantes tamquam in loco 
a Deo remotissimo sepelliri dicimus, unde in 
Evangelio Luce XVI legitur: "  Sepultus est in Inferno"  . 
Hunc eximius poeta maternus, in prima sua 
cantica, dixit a parte superiori propatulum, in inferiori 
vero angustum esse. Per quam descripcionem 
dedit intelligi Infernum habere fauces amplissimas 
ad suscipiendos reos sed ad ipsos servandos profundissimum 
atque artissimum locum esse. Require in 
li. Mun. c. Trenarus et c. Ethna.  Ideo dicebat Ovidius 
in IIII li. Metha de Inferno loquens: 
"  Mille capax aditus et apertas undique portas 
Urbs habet; utque fretum de tota flumina terra, 
Sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli 
Exiguus populo est turbamve accedere sentit"  . 
Eundem, tamquam carcerem et sepulcrum obstinate 
peccancium, Sancta Trinitas in principio mundi fecit, 
cum presciret quosdam Angelos multosque homines 
divine regule desertores. Quapropter idem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |