XLIII. DE PENA CONTRAHENTIUM CUM FILIO FAMILIAS  
VEL CUM MINORE XVIII ANNIS. 
ITEM quod nullus contrahat cum filio familias vel ab eo pignus  
accipiat, nisi fuerit mercator vel alicui stationi prepositus vel  
vicarius vel marzagolus, sine licentia patris vel avi. Similiter nullus  
contrahat cum minore .XVIII. annis, nisi in presentia domini  
episcopi vel castellani sive vicarii; quicquid autem contra predicta  
vel aliquod predictorum factum fuerit eo ipso sit cassum et nullum.  
Qui acceperit pignus vel instrumentum contra predicta reddat illa  
sine peccunia et solvat soldos .XX. imperialium castellano; notarius  
vero qui de predictis scienter fecerit instrumentum tottidem. Et si  
maior .XVIII. annis fuerit, possit contrahere cum sacramento et  
quicquid contractum fuerit cum sacramento valeat. 
XLIIII. DE PENA FACIENTIUM POTESTARIAS IN TABERNIS. 
ITEM quod in tabernis vel allibi non fiant potestarie; qui vero  
contrafecerit vel quid contrafactum fuerit factum non valeat, nec  
teneat; a soldis duobus superius solvat soldos .XX. imperialium et  
tabernarius, ubi predicta facta fuerint, solvat soldos .XX. imperialium  
et notarius qui de predictis fecerit instrumentum, solvat soldos .XX.  
imperialium. 
XLV. DE PENA ACCIPIENTIUM PIGNUS AB ALIQUO  
ARNALDO VEL REM VEL AB ALIQUO MALEFACTORE. 
ITEM quod nullus accipiat rem aliquam ab aliquo arnaldo vel  
bannito vel homine male fame vel ab eo pignus accipiat;  
contrafaciens, si res recepta fuerit furtiva et valuerit soldos .V.  
imperialium, solvat pro pena soldos .XX. imperialium, si valuerit  
a soldis .V. imperialium superius usque ad soldos .X. imperialium  
solvat soldos centum imperialium, insuper teneatur ad restitutionem  
furti sive pignoris; si vero negaverit ipsum furtum sive et postmodum  
inveniatur furtum sive (rem) furtivam vel derobatam (esse),  
presumatur ut habeatur pro confesso ille apud quem inventum  
fuerit ac si a principio furtiva ac derobata res inventa fuisset.
  |  
  |