IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 18
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit originem hominis ex parte ipsius viri, hic determinat de
origine mulieris, et dividitur in duas partes: in prima de origine ipsius secundum
corpus; in secunda de origine ipsius secundum animam, ibi:
«Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, ita putaverunt
aliqui ipsius animam de viri anima propagatam». Prima in duas: in prima
ostendit modum productionis mulieris ex parte corporis; in secunda inquirit
producti corporis principium, ibi: «Solet etiam quaeri, utrum de costa illa sine
adiectione rei extrinsecae facta sit mulier». Circa primum duo facit: primo proponit
modum originis; secundo assignat propositorum causas; ubi primo ostendit
quare de viro formata sit mulier, ibi: «Hic attendendum est quare non creavit
simul virum et mulierem»; secundo quare de tali parte, ibi: «Cum autem his
de causis facta sit mulier de viro, non de qualibet parte corporis viri, sed de
latere eius formata est»; tertio quare de viro dormiente, ibi: «Non sine causa
quoque dormienti viro potius quam vigilanti detracta est costa».
«Solet etiam quaeri, utrum de illa costa sine adiectione rei extrinsecae facta sit
mulier». Hic inquirit principia producti corporis: et primo inquirit principium
materiale; secundo principium activum, ibi: «Illud etiam scire oportet, quod,
cum Angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est eis tamen tribuenda
creationis potestas». Ubi primo inquirit utrum corpus mulieris productum
fuerit per actionem Angeli; secundo utrum per actionem naturae, ibi: «Sed
quaeritur, an ratio quam Deus primis operibus concreavit, id haberet ut secundum
ipsam ex viri latere feminam fieri necesse foret»; et circa hoc duo facit:
primo praemittit quaedam necessaria ad solutionis manifestationem; secundo
quaestionis solutionem prosequitur, ibi: «Omnium rerum causae in Deo sunt».
«Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, ita putaverunt
aliqui ipsius animam de viri anima propagatam». Hic inquirit modum originis
mulieris ex parte animae: ubi excludit duas haereses, et astruit veritatem catholicam,
ut per se patet in littera.
|
|