resultaret. (9) Unde prudentia hominis hanc creatoris munificentiam
diligenter considerans, in opere sermonis hec eadem
studuit imitari, ut orationem suam redderet elegantem, compositam
et hornatam. (10) Et sic verbo divinitatis eterno, in quo
est omnimoda elegantia et suavitas et hornatus, verbum nostre
fragilitatis quodam modo nititur respondere.
(11) Ex congruitate igitur constructionis et proprietate verborum
et lucido intellectu fabricam orationis homo efficit elegantem,
(12) ut voces, propriis intellectibus animate, virtute
modorum significandi quasi quodam spiritu recte vivere videantur
(13) Compositionem quoque orationi accommodat ex lepida
et artificiali ordinatione productam, quia nichil est adeo congruum
vel sincerum quod non displiceat si male fuerit ordinatum.
(14) Demum, dignitatis gratia, ipsam orationem homo excolit
pariter et exornat, ut, sicut homo intrinsecus et extrinsecus
est ornatus, ita sermo ipsius utroque gaudeat ornamento.
(15) Sed quedam dignitas est verborum, et illa depingit orationem
extrinsecus et colorat, et quedam dignitas medullam tantum
sententiarum attingit, que ornatum intrinsecus operatur.
(16) Ubi ergo utraque intervenit exornatio ibi est omnimoda gratie
plenitudo, ut si dicam: 'Invidia continue detractionis rubiginosa
|
|