in Italia generalis legatus, dilectus filius
noster, Padi dominium, quod victoria nobis
de hostibus prisca tribuerat, possideret,
naves omnes Mantuanorum rebellium, quas
in frivolum Parmae subsidium congregarat,
potentiae nostrae virtute suffultus
potenter aggrediens eos viriliter expugnavit,
ita quod centum de navibus inter parvas
et magnas incastellatas, et trecentos de dictis
rebellibus, quos in navibus spes fallax incluserat,
praeter peremptos gladio, et aqua submersos,
quorum non est numerus in captionis parata
retia, quae declinare fuga non potuit,
miserabiliter inciderunt. Et sic eorum
navali sublato praesidio, integre Padi dominium
obtinemus. Sane cum in castrorum
nostrorum combustione, quam diximus, camera
nostra cum aureae bullae typario, et
regni nostri sigillo perdita, et amissa fuerit,
propter quod adversariorum nostrorum
per casum tam horridum effrenata
superbia, quae causam nostram hactenus
rebus semper veritate carentibus, obfuscavit,
per typarii copiam, et sigilli, multa
sicut firmiter credimus, in honoris nostri
dispendium, falsa machinatione confinget:
|
|