Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 126


per se, et sanguis per se non sine certi misterii ratione. Quamuis
alio locutionis modo totus Christus manducari dicatur et
credatur, scilicet cum uita eterna que ipse est spirituali desiderio
appetitur, cum recordatio mandatorum eius super mel et
fauum dulcior in mente habetur, cum fraterna caritas cuius signum
hoc sacramentum gestat pro Christi amore diligitur, cum
dulciter atque salubriter in memoria reconditur quod pro salute
hominum contumeliis sit affectus, cruce suspensus, clauis affixus,
lancea uulneratus. Vtraque commestio necessaria, utraque
fructuosa. Altera indiget alterius, ut boni aliquid operetur.
Nam prior si desit posterior, non solum peccata non purgat, sed
etiam auget et presumptores iudicat: Qui enim manducat et bibit
indigne, iudicium sibi manducat et bibit
. Porro posterior sine
priore esse non potest aut non debet. Hinc namque panis cotidianus
a domino dicitur, sicut a beato Ambrosio et sancto
Cypriano exponitur, et in euangelio legitur: Nisi manducaueritis
carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebibis
uitam in uobis
. Et sacri canones iubent non habendos inter
catholicos qui sacramento corporis Christi non communicant,
nisi forte penitentium more et episcopali iudicio pro capitalibus
peccatis [426] abstineant. Frustra ergo infers et dicis: Si
semel passus est Christus in semetipso, semel etiam in corpore
suo, eo quod corpus suum nullo modo separari potest a seipso
.
Quod non procedit. Multa quippe sunt in rebus que rerum partibus
conuenire non possunt. Nam cum ipse dominus Iesus uerus
deus sit et uerus homo, omnisque homo constet anima rationali
et corpore, non tamen anima ipsa aut ipsum corpus recte uocabitur
homo uel deus.

Torna all'inizio