Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 72


Obiurgatis igitur uehementer duabus et dimidia tribu,
respondisse eos talibus constanter scriptura uerbis depromit. Fortissimus
inquiunt deus dominus, fortissimus deus dominus, ipse nouit
si praeuaricationis animo hoc altare construximus: et non ea magis
cogitatione atque tractatu, ut in testimonium esset inter filios uestros
et filios nostros, ne forte dicerent filii uestri cras filiis nostris: non
est uobis pars uel hereditas in domino deo Israhel.
Et huiuscemodi
conexius uerborum sequentia extendentes, ad eum perductum est
limitis terminum, quatenus finialis uerbi clausula inuiolatae cingi
fidei inspecta monstraretur censura, cum protinus subinfertur:
Vocaueruntque filii Ruben et Gad altare 'testimonium nostrum, quod
dominus ipse sit deus'
. Ecce principium responsionis eorum non
quemlibet deum, sed fortissimum deum dominum signanter insinuat.
Ecce finis dicti 'testimonium nostrum' profertur, 'quod dominus
ipse sit deus'. Quod quidem testimonium non speciale
harum tantummodo existimo tribuum, sed ut moris est sacri
eloquii plerumque partem pro toto ponere, generale utrorumque
testamentorum sentiri procul dubio testimonium debet. Omnes
etenim scripturarum pagine et fortissimum deum dominum Christum
Iesum dei filium et quia ipse dominus uerus sit deus uoce
praeconia confitentur. Hoc est unum inlustrissimum omnium diuinorum
dogmatum testimonium.
II 22 (I 48) Esaiae praeterea tam potissimum sincerae fidei
uaticinium debueras saltim in tabula tui cordis diuini liquoris
3.exaratum undula iugiter lectitare, quod atramenti nigridine in
pagina tuae melius inseri disputationis putasti. In quo inquit qui
benedictus est super terram, benedicetur in deo amen. Et qui iurat
in terra iurabit in deo amen.
Sed quid prodest labiis eum honorare,
cum cor tuum subito recedat ab eo? Timoris est quippe uoce
confiteri, more contradicere. Tedii est ista professio potius quam
dilectionis, quae de radice non oritur ueritatis. Legisti prorsus huius
expositionem capituli a maioribus nostris stilo deligatam catholico,

Torna all'inizio