sed utroque prorsus omisso, licet ad libertatem narrationis
accedere.
19. (1) QUID SIT NARRATIO ET DUBITATIO CIRCA EAM.
(2) Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum
expositio. Aliquando enim res gestas, aliquando non gestas
exponimus, que tamen veniunt ad narrationis officium quasi geste.
(3) Quid ergo si rem futuram narraveris, ut si dicas: 'Noverit
tua fraternitas in proxima quarta feria Bononiam nos venturos'?
(4) Possumus dicere quod non est generalis hec diffinitio
sed data est tantum de narratione causarum, in quibus res geste
vel quasi geste narrantur (5) vel dicamus quod 'gestarum' hic
non est participium sed nomen, attitudinem solam notans respectu
cuiuscumque rei que gesta vel quasi gesta fuerit vel geratur
vel in futuro dicatur esse gerenda. (6) Et hoc videtur velle
Tullius propter divisionem huiusmodi quam subiungit.
20. (1) QUOT ET QUE SINT GENERA NARRATIONUM.
(2) Narrationum genera tria sunt: oratorium, digressorium
et poeticum. (3) Oratorium pertinet ad res principales de quibus
iudicium est futurum, sive coram iudice sive in consilio sive
in contione. (4) Digressorium est quod preter principale propositum
intercurrit, quo sepe orator utitur causa probandi aliquid
de negotio vel persona. (5) Poeticum discrepat a civili, quia civilis
|
|