Ad tertium dicendum, quod sicut in quolibet malo oportet aliquid boni remanere,
cum non totum per malum corrumpatur; ita etiam in actibus iniustitiae potest
aliquis ordo iuris remanere, sicut patet in latronibus, qui alios iniuste spoliantes,
inter se aliquam formam iustitiae habent, dum sibi invicem fidem servant;
et ita in daemonibus esse potest.
Ad quartum dicendum, quod per potestatem habitam, in nullo eorum poena
mitigatur; quin potius quanto sunt superiores officio, tanto etiam graviori sunt
subiecti tormento: unde dicitur Sapient. 6, 7: potentes potenter tormenta
patientur. Nec potestas eis datur in praemium, sed in divinae sapientiae
obsequium.
Ad quintum dicendum, quod homines non sunt sibi invicem praeeminentes
secundum ordinem naturae, et etiam non ordinantur damnati in exercitium aliorum
vel in punitionem; et ita non est similis ratio de daemonibus et hominibus.
ARTICULUS 5
Utrum daemones qui vincuntur a sanctis, detrudantur in infernum.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod daemones qui a sanctis vincuntur, non retrudantur in infernum.
Infligere enim poenam ei qui in pugna succumbit, est incitare ad acrius
impugnandum. Sed hoc non pertinet ad Dei misericordiam.
Ergo etc..
2. Praeterea, Christus efficacius vicit suum tentatorem quam alii sancti. Sed
Lucifer qui Christum tentavit, non est omnino a tentationis officio seclusus:
quia tempore antichristi gravissime homines tentabit. Ergo multo minus alii.
3. Praeterea, quanto pauciores sunt tentatores, tanto levior est tentatio. Cum
ergo continue a sanctis aliqui daemones vincantur, si a tentatione qui vincuntur
cessarent, in fine mundi levissima esset tentatio; quod falsum est. Ergo et primum.
4. Praeterea, daemones sunt ordinati a Deo ad nostrum exercitium. Si ergo
omnino a tentationis exercitio cessarent, omnino ad nihil ordinati essent: quod
non competit divinae sapientiae, quia nihil inordinatum reliquit. Ergo etc..
|
|