Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
et Remorum initium ad Nervios usque pertinet milibusque 
passuum amplius .D. occupans.  
ARICINUM nemus ab Aricia oppido cui propinquum est nomen  
obtinuit, et apud priscos olim insigne fuit. In hoc quidem,  
post revocatum opere Esculapii ab Inferis Yppolytum, a Diana  
quam persancte colebat ipse translatus est. In hoc insuper  
Egerie fons, apud quem Numa Pompilius, hydromantiam  
exercens, se cum Egeria nympha de agendis consilium sumere 
simplicibus ostendebat. Apud hoc etiam nemus et Simon magus  
Petri et Pauli adversarius, claudus iam post casum factus,  
misere expiravit.  
ARSIA Hetruscorum silva fuit, penes quam dum Valerius  
Publicola consul Romanorum adversus Veientes et Hetruscos,  
bellum pro Tarquiniis pulsis gerentes, in aciem descensurus esset,  
repente e silva prodeontem ingentem vocem audivit atque  
dicentem: "Uno plus Hetrusci cadent". Quod post obtentam a  
Valerio victoriam verum fuisse compertum est, et Silvanum  
deum Romanis faventem hoc dixisse creditum.  
AUGUE seu AUGUITIE Lucanie nemus est. 
  
BACENIS Germanie silva est infinite magnitudinis Cheruscos  
dividens a Svevis et quasi nativi muri loco alternis eorum adversus  
se incursionibus obstaculum est.  
BEBRYACUM nemus in Bithinia est, in quo aiunt quondam  
Amycom Bebriyciorum regem consuetum vim hospitibus inferre,  
quam cum in eodem Polluci a Colchide redeunti facere  
conaretur, a Polluce occisus est.  
  
CIMINIA silva Hetrurie est olim permaxima et horrenda  
adeo ut nec mercatoribus esset persia nec habitata latronibus,  
postea tamen apertissima facta est. Nam cum nemo preter ducem  
eius eam esset intrare ausus, disponentibus Romanis in  
Hetruscos agere bellum, M. Fabio et C. Martio Rutiliano consulibus,  
primus qui illam transire ausus est Fabius in habitu  
pastorali uno tantum sociatus servo fuit.  
CLARIUM nemus est Colophonie, Apollini Clario  
consecratum.
  |  
  |