Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 500


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod liber vitae, de quo nunc
loquimur, metaphorice dicitur. Unde oportet quod eius significatio accipiatur
secundum similitudinem libri materialis; de cuius ratione videtur esse quod
contineat figuras aliquas quasi similitudines aliquas illorum qui per librum
illum cognoscuntur; unde et liber vitae dicitur, quia continet similitudines quibus
potest cognosci vita.
Non est autem sufficienter liber vitae, quasi perfectam cognitionem de vita
faciens, nisi contineat similitudines de vita cuiuslibet in particulari; quia cognitio
in universali est imperfecta et in potentia. Sed habere hoc modo similitudines
omnium habentium vitam determinate, non est nisi divinae mentis, in qua
sunt exemplaria rerum omnium propria; et ideo liber vitae non est quid creatum,
sed est divina notitia de vita non solum in universali, sed in particulari
quantum ad omnes in quibus invenitur vita. Et quia notitia est essentiale et
appropriatum Filio, ideo liber vitae essentiale quiddam est in divinis, et Filio
appropriatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod vetus et novum Testamentum dicitur liber
vitae, quasi faciens cognitionem de vita universali, et docens praecepta quibus
pervenitur ad vitam; non tamen facit notitiam de vita uniuscuiusque; et ideo
aliquo modo potest dici liber vitae, sed non secundum completam rationem.
Ad secundum dicendum, quod Christus secundum humanam naturam dicitur
liber vitae, quasi exemplar universale vitae, sed non quasi similitudo particulariter
faciens cognoscere vitam uniuscuiusque.
Ad tertium dicendum, quod similitudines vel figurae istius libri non sunt aliquid
additum essentiae eius: quia rationes exemplares, ut in 1 libro dictum est, sunt
ipsa divina essentia; et ideo non oportet quod recipiat peregrinas impressiones.
Ad quartum dicendum, quod Pater dicitur caput libri, idest Filii, secundum
quod liber appropriatur Filio.
Ad quintum dicendum, quod quamvis vita approprietur Spiritui Sancto, tamen
notitia de vita appropriatur Filio.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod liber vitae dicitur notitia Dei. Quia
autem liber proprie est illorum quorum notitiam facit per figuras et similitudines
existentes in libro; ideo illorum solum notitia dici potest liber quae cognoscit
Deus per similitudinem. Mala autem non cognoscit Deus per similitudines

Torna all'inizio