Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 198


perducat effectum, eo quod finis, non pugna coronat! Licet de .. et me scripseritis, sicut placuit, ego
tamen circa vos, quod in Domino potero, non omittam. Unde pro Terre Sancte succursu, pro pace
populi Christiani, pro honore vestro et prospero statu vestrorum supplico et consulo, quantum licet,
quatenus inter vos et ecclesiam non patiamini differri concordiam, de qua procul dubio plura bona
proveniunt et de contrario multa mala. Ecce, liberavi animam meam; faciat Dominus, quod credatis
melius litteris, quam credideritis vive voci.

VIII 7

Satis est sapida suis Anagnia; nos tamen illum preferimus, quem exhibet terra nostra, saporem. Ad
hec missa blandita sunt gustui et extulerunt prudentiam iuvenis, qui suffragio talium senescentis
reparat appetitum. Merito igitur ad grates assurgimus, presertim, cum effectum aliquando inductionis
tacite habeant blanda recognitio perceptorum et prompta relatio gratiarum.

VIII 8

De recepto Greco regratior, cui quoddam tuum significatum misse littere ascribebant. Sed ecce,
significatio littere id tenuit, quod circa quedam preterita grecizasti. Verum quia sapienti pauca sufficiunt,
tuo relinquitur ingenio, ut intellectum eliciat, quem cautela scriptoris sub brevitate reclusit.
Ad hec sic loquor, quoniam diligo, et ne forsan emulus oculus ex hiis improbe lingue aliquid detractionis
accommodet, pagina lecta frangatur.

VIII 9

Palam loquimur et publice confitemur nos vobis ad multa teneri. Porro non infitiamur obligationis
debitum, quo nos vobis beneficia preteriti temporis astrinxerunt; non infitiamur obligationis debitum,
cui data vobis a Domino gratia nos reddit obnoxios. Unde fiducialiter vestro Thoma utamini
ad omne, quod potest, quia nec ingratitudine nec negligentia, dante Domino, arguetur. Ad hec de
exenio ex parte vestra per .. exhibito ad gratiarum vobis assurgimus actiones, quem paternitati vestre
recommendamus secure, cum eum reddat non solum devotio, sed et meritorum exigentia
commendatum.

VIII 10

Torna all'inizio