Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 19


Non Noëmi, id est pulchra, sed Mara, hoc est amara, dici potest ecclesia Vercellensis eo quod. sicut
accepimus, amaritudine repleverit eam populus suus, immo non suus, quia, quos ius spirituale dedit
in proprios, laicalis reddit iniuria alienos. Insurrexerunt etenim in matrem filii, a pastore oves oberrant,
in iura prelati ruunt iniuriose subiecti. Desudent itaque oculi, uberes solvantur in lacrimas et
ploret Vercellensis ecclesia mortuos suos non tam culpa quam fama, quoniam alienati sunt ab utero,
erraverunt a ventre non attendentes ad petram, de qua excisi sunt, et ad cavernam laci, de qua precisi
noscuntur, dum soliditatem paterne devotionis non retinent et affectionis antique proprium non
observant sic matris honoribus onerosi, quod sibi sunt oneri ancillantes matrem, ut non vocentur
filii libere, sed ancille. Ecce, versa est et utinam eversa a statu pristino ecclesia Vercellensis, quia, que
in vertice suo episcopo celsior censebatur, depresso capite pressa iacet. Ecce, de amaritudinis calice
bibimus, quo dictam ecclesiam cives illi nimis inciviliter potaverunt, dum ibi plus desolationis audivimus,
ubi plus solacii sperabamus. Credebamus siquidem, quod in adventu nostro ecclesia illa
quiesceret, sed lapse requies non est data. Prelatus enim eius domini pape cogitur adire presentiam
et non cessat molestia subditorum, sed adhuc manus eorum extenta castra ecclesie, que prima rapina
non sustulit, instantia continuate vexationis impugnat. Sane si iustitia Dei attenditur, hoc pro certo
non licuit; si decus Romane consideratur ecclesie, istud non decuit; si utilitas notatur provincie, id
non erat expediens maxime hiis diebus. Et fortisan est, qui credit, quod qui huiusmodi lesionibus
pungit ecclesiam, tali negotio negotiatur aliis, sed commodum negat et negligit regionis. Numquid
in talibus adherebit lingua palato? Numquid silentio labia conticescent? Numquid non exaltabitur
vox quasi tuba, ut illi populo sua scelera nuntientur? Ne igitur taciturnitas nobis illorum offensam
communicet, mandamus, quatenus visis litteris omnique mora sublata personaliter accedentes ad
locum .. potestati et populo Vercellensi precipiatis ex parte nostra districte, ut omnino recedant ab
obsidione castrorum, que obsedisse dicuntur, et alias cessent a molestiis Vercellensis ecclesie matris
sue, quia nec ad dominum papam nec ad nos possent revelata facie mittere nuntios super exhibitione
iustitie vel petitione concordie tam molesti. Quod si forte non quieverit furor eorum, nobis explicite
rescribatis, ut acerbitas culpe pene rigorem exaggeret, monitioni debita succedente censura et
ferro subsequente fomentum.

I 3

Prudenter precidenda sunt mala, ut salubriter bona succedant; offendiculo quoque sublato nocivo
occurret facilior aditus ad optata. Sane cum dominus papa, zelator salutis, ad ea nos miserit, que
sunt honoris Dei, ecclesie, imperii et status prosperi Lombardie, ne guerrarum turbatio, que solet in
talibus afferre periculum, nostro processui circa premissa, quod absit, aliquid difficultatis opponat,

Torna all'inizio