civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria  
omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur. 
  
XVII 
1. Quare autem hoc quod repertum est, illustre, cardinale, aulicum  
et curiale adicientes vocemus, nunc disponendum est: per quod  
clarius ipsum quod ipsum est faciamus patere. 
2. Primum igitur quid intendimus cum illustre adicimus, et quare  
illustre dicimus, denudemus. Per hoc quoque quod illustre  
dicimus, intelligimus quid illuminans et illuminatum  
prefulgens: et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia  
potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel  
quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et  
Numa Pompilius. Et vulgare de quo loquimur et sublimatum  
est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria. 
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus  
Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot  
defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam  
egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum  
videamus electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius  
ostendunt in cantionibus suis. 
4. Quod autem exaltatum sit potestate, videtur. Et quid maioris  
potestatis est quam quod humana corda versare potest, ita ut  
nolentem volentem et volentem nolentem faciat, velut ipsum et  
fecit et facit ? 
5. Quod autem honore sublimet, in promptu est. Nonne domestici  
sui reges, marchiones, comites et magnates quoslibet 
  |  
  |