Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

36


quot autem annos sit habitura ulterius novit solus
Deus. si igitur Ianua edificata fuit tempore Moysi et ipse Moyses
fuit in tertia mundi etate, manifestum est quod Ianua
in tertia edificata fuit. quo tempore Ianua fuit ampliata.
[capitulum secundum].
Quo autem tempore Ianua fuit ampliata de facili scire possumus,
si ea que supra dicta sunt ad memoriam revocemus. diximus
enim supra quod, destructa Troia, .III. magnates inde
exierunt, qui ad Ytaliam venerunt, scilicet Anthenor, qui civitatem
Paduanam fecit, Eneas, qui civitatem Albanam construxit,
et Ianus qui civitatem Ianue, adhuc parvam et modicam, ampliavit.

Torna all'inizio