orator.
Exemplum insinuationis, qum recreamus auditores defessos depravatione.
Quanquam dubitavi, iudices, quin religiosi viri nostre urbis iuxta sanctissima documenta suam talem vitam egerint, docent quidem vulgus eo maxime a coniugatis oportere mulieribus abstinere, quoniam sacris litteris cavetur, ne quos deus coniunxit homo seperaret. Ex quo sententia illud autem consequi tolerabilius esset, fortassis etiam eligibilius multarum virginum, etsi religioni dedicatarum, intactam libare pudicitiam, quam sacrum violare coniugium. Dicam illud igitur, quod vos etiam sentire non dubito, nostros propterea religiosos male se virginitatis sanctimoniam sepius vitiareque genialem thorum, semel attentare. Nimirum igitur si omnem eorum vitam iure laudamus, qum publica doctrina domesticis moribus consonet.
Exemplum insinuationis, quom recreamus vos defessos audiendo inversione.
Ne vestras iam defatigatas tedio multorum verborum partis adversarie ulterius afficiat oratio mea, iudices, narrabo qua inversione verborum sepe uti soleat patronus meus, qum maxime est animo perturbatus. Solet nonnunquam, qum iratus est vel servo vel ancille, illud comminari: ‘Dii te male perdant, fugitive, nisi caves hodie! Vel: ‘Hoc tibi tibias eruam digito!’. Vel: ‘Oculos hac abscindam falce!’. ‘Neque tu, mulier temulenta et impudica, potes me diutius fallere. An mereris his auribus non vidisse, et his oculis non audivisse? que cum illo furcifero atque carnifice cum servo tuo egeris et locuta fueris?’ Adeo quidem multa sunt, iudices, huiusmodi, que perturbatus homo frequenter profert, ut vel ipse dies ad narrandum mihi singula vel satis vobis ad risum non sufficeret. Sed iam, si placet his omissis, veniamus ad ea, de quibus in hoc iudicio mihi summa est cum adversario meo contentio.
|
|