Solutio
Respondeo dicendum, quod aevum ponitur mensura media inter tempus et
aeternitatem. De distinctione autem temporis ab aevo est triplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod idem est nunc aevi et temporis secundum essentiam,
sed differunt secundum rationem: quia nunc temporis mensurat ipsum mobile
inquantum est in motu; eo quod sicut se habet tempus ad motum, ita se habet
nunc temporis ad mobile, ut dicitur in 4 Phys.: sed nunc aevi mensurat
substantiam ipsius primi mobilis prout in se consideratur: et sic tempus et
aevum differunt tantum ratione: tamen aevo mensuratur non tantum substantia
caeli sed etiam Angeli. Sed hoc non potest stare: quia duratio respicit esse in
actu; non est autem idem actus nec unius rationis esse caeli quod mensuratur
aevo, et moveri ipsius quod mensuratur tempore: et ideo secundum rem tempus
et aevum differunt, cum diversorum generum sint diversae mensurae, ut ex
10 Metaph. patet.
Ideo alii hoc concedentes, dixerunt, quod aevum est mensura rei permanentis
creatae, sed tempus est mensura rei motae; et tamen in aevo est prius et posterius
sicut in tempore, sed differunt, quia in tempore est prius et posterius cum
innovatione, in aevo autem est sine innovatione et inveteratione. Hoc autem
nihil videtur dictu: quia ubicumque est prius et posterius, oportet intelligere
partem priorem et posteriorem, et in nulla duratione partes priores et posteriores
sunt simul; unde oportet quod quando est prius non sit posterius; et ideo
oportet posterius de novo advenire, cum prius non fuerit. Exemplum etiam quod
ponunt, falsum supponit: dicunt enim, quod sicut invenitur fluxus alicuius ab
alio continuus cum innovatione, eo quod semper aliud et aliud est quod fluit,
sicut in exitu rivi a fonte; ita etiam invenitur fluxus continuus sine innovatione,
sicut exitus radii a sole, qui semper est idem. Sed hoc non est verum: quia in
exitu radii a sole non attenditur prius et posterius per se: quia illuminatio non
est motus et non est in tempore nisi per posterius, eo quod omne quod illuminatur,
reducitur in quemdam motum sicut in causam, in quo est innovatio situs;
sicut in motum corporis illuminantis, quod illuminat dum super terram movetur.
Esse autem Angeli non reducitur in innovationem alicuius motus sicut in causam,
nec in se innovatur, quia nihil fit quod prius non esset. Ergo impossibile
est quod aliquo modo sit ibi prius et posterius.
Et ideo dicendum, quod tempus est mensura habens prius et posterius, aevum
autem non habens; oportet enim rationem mensurae ex mensurato accipere. Esse
autem Angeli, quod aevo mensuratur, est indivisibile variatione carens, et ideo
aevum prius et posterius non habet; sed motus qui tempore mensuratur, successione
quadam perficitur; et ideo in tempore invenitur prius et posterius. Differt
autem aevum ab aeternitate, sicut et esse Angeli ab esse divino, in duobus.
|
|