Qui, sumpto comite uno, illuc concite perrexit, affirmantibusque pastoribus
quae audierat, interrogavit: << Ubi est corpus? >> . At illi: << Ecce locus
ubi, nobis videntibus, sero positum est. Mane vero revertentes, locum invenimus,
de eo autem nihil. Putamus quod nocte eadem in arcem sit secreto traslatum >> .
67. His auditis, Andreas cum socio ad Herlembaldum veniens, per ordinem
cuncta narravit. Herlembaldus autem convocato populo, quem, ut
supra memoravi, in amorem martyris recuperandi accensum esse cognoverat,
factum explicat, electisque viris ab Oliva et complicibus facti, sacrum
corpus exposcitur. Quibus responsum est se non daturos et potius mori
dispositos, quam illud postulantibus exhibere. Nocteque eadem dixerunt
ad invicem: << Hoc corpus tantam habet integritatem tamque decorum est,
ut, si populus illud viderit, laudibus extolletur et nos obprobriose damnabimur >> .
Tandem, habito inter se consilio, cutem cum capillis de eius capite
detraxerunt, pellem eius albentem ferreis ungulis laniarunt, ambos pedes
truncant: imaginabantur enim, quod sic horridum et ignotum a populo
sperneretur.
68. Haec ut Herlembaldus ex legatis cognovit, tubis et perstrepentibus
tintinnabulis populum convocat. Exponit responsionem hostium hortaturque
cunctos ad arma capienda, ut corpus sacrum vi armorum ab hostibus
auferatur. Et ut nulla depopulatio aut rapina per exercitum fiat, plaustra et
iumenta victualibus et armis honerari iubet, tantaque fuit curruum multitudo,
ut per septem milliaria extenderetur. Exercitus autem peditum et
equitum innumerabilis erat cunctique sponte conveniebant. Secundo tandem
die ad vesperum quarto milliario a loco intento in pratis castramentati
sunt.
69. Igitur legatis ad Olivam directis et castris Herlembaldi in pratis
consedentibus, nocte vox quaedam desuper audientibus universis insonuit,
dicens: << Currite, currite ad ripam Ticini, quia ibi sanctus noster
|
|