peccatis absolveret omnes. Et sic factum est. Quattuor annis prefuit;
et dilatum est generale capitulum usque ad Pentecosten
MCCLXXXV anni, quod Mediolani celebrari debebat, sicut in
precedenti generali capitulo fuerat ordinatum.
De inventione corporis Magdalene noviter facta.
De corpore saacti Apollinaris tractatur hic incidenter et de sancto Maximino
occasionaliter.
Item anno Domini supraposito, scilicet MCCLXXXIII, repertum
est corpus beate Marie Magdalene integraliter totum, excepto
uno crure, in provincia Provincie, in castro Sancti Maximini.
Fuit autem sanctus Maximinus unus de LXXII discipulis Domini,
de quibus habetur Luc. X. Et fuit archiepiscopus Aquensis,
que est civitas in qua sepultus est comes cuius filiam uxorem
rex Francie habuit, scilicet sanctus Lodoycus, qui transfretavit
in subsidium Terre Sancte anno Domini MCCXLVIII.
Et distat hec civitas a Massilia per XV miliaria. Et habitavi in
illa civitate eo anno quo rex Francie transfretavit, quia ex illo
conventu eram. Item quando repertum est corpus beate Marie
Magdalene, vix potuit legi epytaphium cum cristallo, propter
scripture antiquitatem. Et placuit regi Karolo, qui erat comes
Provincie et ibat illo anno Burdegalas ad faciendum bellum statutum
et ordinatum cum Petro rege Arágonum, quod corpus beate
Marie Magdalene divulgaretur et exaltaretur et honorificaretur,
et fieret inde sollemne festum. Et factum est ita. Et ideo amodo
cessant contentiones et contrarietates et cavillationes et abusiones
et falsitates que de corpore beate Marie Magdalene dicebantur.
Nam illi de Senogallia dicebant se illud habere, et illi de Verçeliaco,
quod est castrum in Burgundia populosum, habebant
illud similiter, ut dicebant, et inde etiam habebant legendam.
Manifestum est autem quod in tribus locis idem mulieris corpus
esse non potest.
Et de hoc est maxima altercatio apud Ravennam de corpore
sancti Apolinaris, quia illi de Classe, que condam civitas fuit,
|
|