Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 73


XXIII.
QUOT ET QUE AD BENE NARRANDUM
EXPEDIANT
Debet autem narratio esse brevis, dilucida et
verisimilis .
Brevis est que non nisi necessaria comprehendit
habito respectu ad materie quantitatem.
Dilucida esse debet, idest intelligibilis et
aperta secundum capacitatem et sufficientiam ingenii
auditorum. Narrabimus ergo dilucide, si nihil dixerimus
perturbate nil contorte, nil noviter, nil ambigue,
si transitum in rem aliam non fecerimus, si nimis
a remoto principio non inceperimus, si nec longe materiam
fuerimus prosecuti, si nihil de his que pertinent
principaliter omittemus.
Verisimilis est narratio, si rebus et personis
debitas circumstantias assignamus narrantes ut
mos, ut opinio, ut natura videbitur postulare.
XXIV.
QUALITER NARRATIO SUBIUNGATUR EXORDIO
Nunc sciendum est quod exordium cum narratione
potest divisim et sub diversis clausulis et coniunctim
sub una clausula comprehendi. Cum tamen divisim
accipiuntur, narratio est exordio coniungenda:

Torna all'inizio