mortuus est ut credentes in se justos faceret. Gratis  
ergo mortuus est, si legalis observantia justos  
facere posset. 
CAP. III.—1. AMBROS.  O insensati Galatae!  Interjectum 
est, ab eo loco, usque ad hunc,  solum a  
vobis volo , etc. Poterat enim dicere: Hoc solum volo  
a vobis discere. 
2.  Ante quorum oculos . Praescriptus est et in vobis  
crucifixus; vult quidem dicere quod, cum multo  
affectu verba crucis audistis, ita ut ante oculos 
nostros depingeretis ipsam crucem, paulo minus et  
illa quae eo tempore facta sunt. Qua ergo fascinatione  
tantum abjecistis affectum, quem erga Christum  
habere videbamini? 
3. AUGUST. ( In exposit. in Epist. ad Galat.  , cap. III,  
tom. IV.)  Ante quorum , hoc est, quibus videntibus  
Christus Jesus haereditatem suam possessionemque  
amisit; his utique auferentibus eam, Dominumque 
inde expellentibus, ad legis opera eos qui crediderant  
revocando, et auferendo illi possessionem  
suam, id est, eos in quibus gratia fidesque inhabitat. 
4. LANFR.  Ante quorum oculos . Ante oculos mentis 
eorum Jesus Christus proscriptus est, id est,  
damnatus et crucifixus erat, id est, contemptui  
habitus, putantibus eis per fidem ipsius non justificari  
hominem, sed per observantiam legis. 
5. AUGUST. ( ibid. )  Jesus Christus praescriptus .  
Aliter Jesus Christus praescriptus est crucifixus;  
addidit,  crucifixus , ut hinc eos maxime moneret  
[ al. , moveret], cum considerarent quo pretio emerit  
possessionem, quam in eis amittebat. 
6. ( ibid. )  Hoc solum a vobis . Hinc incipit demonstrare 
gratiam, quemadmodum gratia fidei sufficiat  
ad justificandum sine operibus legis. 
7. LANFR.  Ex operibus legis spiritum accepistis .  
Si spiritum habetis ex fide, quod jam probaverat, 
  |  
  |