nostrum [recolendae memoriae] usi sunt,
hactenus ipsis in servitiis et debitae fidei nostrae
constantia persistentibus, de munificentia nostrae
gratiae et ex certa scientia confirmamus.
Cap. XIII.
Privilegium concessum, ut qui in carcere stetit,
propter hoc non incurrat infamiam.
Satis nobis cedit ad gloriam, et nostris fidelibus
ad profectum, si motus nostros,
quos armat potentia, sic mansuetudine
decoremus, ut poenae duritiem, quam juris rigor
aliquando dictat in subditos, clementiae
nostrae molliamus unguentis: cum crescat in
subditis vigor, dum poena remittitur, et dum
devotorum succrescit cumulus, nostri honoris
per consequens titulus augeatur. Hac itaque
ratione commoniti, tenore praesentium
notum facimus universis, quod licet olim C.
et O. fideles nostri, ob notas aliquas, quibus
eos plus aliquorum calumnia detractio, quam
justitiae regula fecit obnoxios, de mandato divi
Augusti, quondam domini genitoris nostri
[felicis memoriae] in insulam Malce fuerint
deportati, et propterea visi fuerint notas
alicujus infamiae contraxisse: quia tamen humanitate
nobis suadente clementiam, ipsos,
carcere quo tenebantur absolvi, et a deportatione
ipsa mandavimus revocari: omnem offensam
et notam infamiae, quam propterea incurrisse
noscuntur, de nostrae plenitudinis
|
|