contra uoluntatem et consilium Romanorum, confidens de misericordia
omnipotentis Dei et de uestra fide catholica, uenio ad uos,
paratus propter honorem Dei et salutem animarum uestrarum
mortem subire, sicut Christus pro nobis animam suam posuit.
In hoc enim positi sumus ut per multas tribulationes tendamus
et perueniamus ad regnum Dei. Vos autem, fratres mei karissimi
et desiderantissimi, summopere curate ut uos possim Deo adiuuante
adire uobisque in omnibus prodesse. Benedicat uos
ex cuius gratia mihi dictum est ad corpus beati Petri in die ordinationis
mee: 'Quodcumque benedixeris benedictum erit, et quodcumque
solueris super terram erit solutum et in celis.' Amen.
|
|