aut pro re, in qua offenditur, aliam rem, que probatur, aut pro re hominem',
aut e contrario.
'Exordium autem esse oportet sententiosum et omnino
dignum, quia maxime oratorem commendat, modice vero splendidum,
festivum et concinnum, quia exinde suspicio nascitur'.
Cavendum est quoque ne sit 'vulgare, quod in plures causas
possit' ut conveniens 'accomodari'; ne sit 'commune, quod in unam
ut in alteram partem possit convenire'; ne 'commutabile, quod
non difficulter possit adversarius commutare'; ne 'longum,
quod verbis supervacuis prolongetur'; ne 'separatum, quod
ex ipsa causa natum non sit'; ne 'translatum, quod aliud conficiat
|
200
205
|