Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

118


ex eo quod multi rectores sepe fiunt discordes et discordia rectorum
est ad conturbationem maximam subditorum. sicut enim
ventis contrariantibus mare concutitur, sic rectoribus discordantibus
populus dissipatur. ideo conqueritur Dominus per Prophetam,
dicens: "Pastores multi demoliti sunt vineam meam". tutius
est igitur regimen unius quam multorum. ideo Dominus pro
magno munere per Prophetam populo suo promisit, dicens
quod ponetur sibi caput unum et quod princeps unus erit
in medio eorum. istud autem per multa exempla in naturalibus
ostendere possumus. de hoc enim habemus exemplum in mundo,
quia totus mundus regitur ab uno opifice. sicut enim solus Deus
omnia creavit, sic et ipse solus omnia gubernat et regit. de
hoc etiam exemplum habemus in corpore humano, quia omnia
membra corporis reguntur ab uno capite. si enim in corpore essent
duo capita, tunc esset magnum scisma et divisio inter membra.
de hoc iterum exemplum habemus in anima, quia omnes vires et
potentie anime ab una ratione reguntur. omnes enim cogitationes,
intentiones et voluntates ratio tanquam rex advocat et prout
expedit ordinat. de hoc etiam exemplum habemus in apibus,
que reguntur ab uno rege. omnes enim uni regi obediunt. nam
ipso egrediente egrediuntur, ipso redeunte redeunt et ipso stante
quiescunt. iterum exemplum habemus in numeris, omnes
enim numeri derivantur ab uno. cum igitur in naturalibus
inveniamus quod omnia disponuntur ab uno, debet etiam esse
in hominibus ut scilicet omnes regantur ab uno, maxime cum ars
naturam debeat imitari. verum est tamen quod, quando

Torna all'inizio