Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 37


serviendi ". Si autem non fuerint consules in civitate
aliqua, et sit ibi potestas ordinalis ita salutat: " G. Bononiensium
potestas, consiliarii cum universo populo ". Ceterum
in quibusdam civitatibus consiliarii appellantur consules
et in quibusdam sunt potestates insimul et consules absque
consiliariis. Tu autem revolvas te ad consuetudinem. Aliquis
miles ita salutat suum amicum militem: " Nobili
et strenuo viro A. de Mucillo militari gloria prefulgendo
G. salutem cum indissolubilis dilectionis vinculo ", vel
" salutem cum sincere dictionis perseverantia ", vel " salutem
et quicquid excogitari potest melius "; et sic possunt se
a maiori usque ad minorem salutare, cuiuscumque sint condictionis,
mutatis his que mutari debent. Aliqua magna domina
sic salutat aliam: " Forma, sensu, genere decorate domine
M. uxori A. de Mucillo amice dilectissime B. uxor
P(etri) Traversari salutem cum sincerissimo vinculo dilectionis ",
vel a salutem et quicquid excogitari potest melius
vel pretiosius ". Rustici hoc modo possunt se salutare et
omnes populares: " Dilecto amico I. M. salutem et amorem ".
Antiqui vero utebantur huiusmodi circumlocutionibus in salutatione,
sed qui philosophi erant se simpliciter salutabant
ut: " Lucius G. salutem ", vel " P. I. suo salutem ". Pater
autem sic salutat filium: " Dilectissimo filio M. P. salutem
et paternam benedictionem ". Mater sic salutat filium: " B.
suo dilectissimo filio J. salutem et maternam benedictionem ".

Torna all'inizio