Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 225


Cumque de pace inter eos componenda, mediante Bernardo Clareuallensi abbate, diutius
esset tractatum nec potuisset, peccatis exigentibus, consumari, bellum inter eos ualidum est
exortum. Dux autem Roggerius filius predicti regis, qui in acie percussoria fuerat, oppositas
sibi acies uiriliter expugnauit et Sipontum usque fugauit. Rex uero, qui in magna ac
postrema acie fuerat, lassescentibus militibus, in fugam conuersus est, et tunc multa milia
hominum capta sunt et occisa. Sergius quoque magister militum Neapolitanorum gladio
percussus occubuit. Rex uero tota nocte equitans Salernum uenit et ab eiusdem urbis ciuibus
more solito est reuerenter exceptus. Qui in ea ciuitate aliquantulum moratus, ciuitates suas
et castella militibus et peditibus premuniuit. Tunc Willelmus natione Rauennas et electus
Capue, in Salernitana ecclesia est electus. Deinde recepta Neapolim et dispositis et ordinatis
partibus regionis illius, cum Roggerio duce et Tancredo principe filiis suis in Siciliam
est reuersus. Adueniente autem estate per mare et per terram cum magno exercitu in
Terram Laboris uenit. Papa uero Innocentius, mortuo Anacleto dominio Urbis potitus,
magnum exercitum de Romanis et Campaninis congregauit, et terram regis ingressus, sanctum
Germanum et pene totam terram sancti Benedicti occupauit, et Gallucium castrum
obsedit. Quod audiens rex Rogerius Roggerium filium suum ducem Apulie contra eum
cum magno exercitu misit. Qui ueniens castrum obsidione liberauit, Romanos deuicit, dominum
papam et multos cum eo nobiles Romanos cepit. Quem rex e uestigio prosecutus,
ad pedes domini pape uoluit humiliter satis accedere. Sed ipse utpote uir constans et rigidus
eum primo recipere noluit. Tandem discurrentibus inter eos nuntiis et de pace componenda
tractantibus, dominus papa habito consilio cardinalium propter multos ciues Romanos,
qui cum eo capti fuerant, regem in gratia sua recepit, et recepto ab eo sacramento
et hominio, ipsum per uexillum de regno Sicilie et ducatu Apulie inuestiuit. Eo tempore

Torna all'inizio