| fili, tuae bonitati magnas gratiarum persolvere laudes et, nomen Domini
 pro tam maxima benignitate glorificantes, exhilarata voce canere: “Benedictus dominus
 Deus Israel, quia visitans plebem suam et redemtionem facere” cupiens populo suo,
 suscitavit te nobis, christianissime, victor rex, nostris diebus fortissimum liberatorem.
 Quid enim aliud quam novum te dixerim Moysen et praefulgidum asseram David
 regem? Quoniam, quemadmodum illi ab oppressionibus allophylorum populum Dei
 liberaverunt, ita quoque tu, benedicte a Deo victor, fortissime rex, tuo certamine
 aeclesiam Dei et eius afflictum populum ab hostium inpugnatione aeruere studuisti.
 Benedictus es, eximie fili, a Deo excelso, qui fecit caelum et terram, et benedictus
 Deus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt. “Benedicat tibi Dominus,
 pulchritudo iustitiae,” et tuos amantissimos natos meosque spiritales filios, domnum
 Carolum et Carolomannum, a Deo institutos reges Francorum et patritios Romanorum,
 cum christianissima eorum matre, excellentissima regina dulcissimaque coniuge, fidele
 Dei, spiritali nostra commatre, tueatur et in omnibus protegat. Dilatet Deus semen
 vestrum et benedicat in aeternum atque solium regni fruendum perenniter concedat
 et universam gentem Francorum sub vestra ditione permanentem inlesam custodiat.
 Vale in Domino, rex benignissime, quia per te sanctae Dei ecclesiae inimici humiliati
 sunt et magna letitia ipsa sancta Dei ecclesia est relevata et eius peculiaris populus
 iocundatur et per te benedicitur Deus. Pro quo et eius benediccio super te
 plenius est effusa; gaudium enim uberrimum in universum orbem terrarum intulisti.
 Magna sunt hec et omnipotentis Dei laudibus tribuenda; sed inter haec misericordissimi
 Dei nostri clemenciam indesinenter petimus, ut caelestis sui regni gaudio vobis tribuat
 vicissitudinem.
 Quapropter cum magna fiducia, tamquam praesentialiter coram tuo mellifluo consistens
 aspectu, flexis genibus petens peto te et omnino coram Deo vivo deprecor,
 ut iubeas firmiter in hoc bono opere, sicut certe confidimus, usque in finem permanere
 pro sanctae Dei ecclaesiae perfecta exultatione et eius populi liberatione et integra
 securitate et plenariam iustitiam eidem Dei ecclaesiae tribuere digneris atque optimum
 et velocem finem in causa fautoris tui beati Petri adhibere iubeas: ut civitates reliquas,
 quae sub unius dominii ditione erant connexe atque constitutae, fines, territoria, etiam
 loca et saltora in integro matri tuae spiritali, sanctae ecclesiae, restituaere praecipiatis;
 ut populus Dei, quaem a manibus inimicorum redemisti, in magna securitate
 et delectatione tuo auxilio adiutus vivere valeat. Quoniam et filius noster Deo amabilis
 Folradus, fidelis vester, omnia conspitiens satisfactus est, quod nequaquam ipse
 populus vivere possit extra eorum fines et territoria atque possessiones, absque civitatibus
 illis, quae semper cum eis sub unius dominii ditione erant connexae. Peto te,
 fili, peto te coram Deo vivo et fortiter coniuro, spiritalis compater, ut in hoc bono
 opere perfectius maneas et non hominum blandimentis aut suasionibus vel promissionibus,
 quod absit, faveas et in aliam declines partem, sed magis, vere timens
 Deum, omnia, quae beato Petro sub iureiurando promisisti, adimplere iubeas et, sicut
 cepisti, plenariam iustitiam illi inpertire.
 Etenim tirannus ille, sequax diaboli, Haistulfus, devorator sanguinum christianorum,
 ecclesiarum Dei destructor, divino ictu percussus est et in inferni voraginem
 | 
 |