Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

613


cuius natura tendit in arduum, ignorantia in intellectu, cuius natura
tendit in verum, malitia in voluntate, cuius natura tendit in bonum et concupiscentia
in concupiscibili, cuius natura tendit in delectabile ordinatum
ratione. Set peccatum sodomiticum est contra naturam hominis totaliter,
non solum in quantum est homo, set etiam in quantum est animal, quia
quodlibet animal naturaliter appetit conservare speciem suam, ut apparet
ex II De anima . Quod quidem per vitium sodomiticum impeditur, immo
in quantum est animatum et in quantum est corpus et in quantum est substantia
et in quantum est ens, quia omnia entia, ut conservent se in esse
secundum speciem cum non possint secundum numerum, illius causa agunt
quecunque agunt, secundum naturam, ut dicitur in II De anima. Set
contra nos videmus in aliquibus brutis quod masculus in masculum insurgit,
sicut patet in canibus et de perdicibus Ysidorus dicit libro XII Ethim.
<< Masculus in masculum insurgit >> et obliviscitur sexum libido preceps.
Item ea que sunt contra naturam non possunt per consuetudinem fieri,
sicut lapis numquam assuescit ferri sursum nec ignis deorsum, sicut dicitur
in II Ethic. Set aliqui assuescunt ad peccata, ergo non sunt contra naturam.
Item secundum philosophum in II Phisic. ea que sunt contra
naturam accidunt raro et in pautioribus, set peccata in hominibus accidunt
ut in pluribus, iuxta illud Mt. VII << Lata est via que ducit ad perditionem
et multi vadunt per eam >> . Ergo peccata non sunt contra naturam humanam.
Item nichil naturale est contra naturam, set de quibusdam dicitur
Sap. XII << Iniqua est natio eorum et naturalis malitia ipsorum >> ergo
et cetera. Item Eph. II dicitur << Eramus natura filii ire >> , idest dampnationis
eterne. Set nullus dampnatur, nisi pro peccato, ergo peccatum inest
nobis a natura, ergo non est contra naturam. Item populus gentilium contra
naturam dicitur esse iustificatus a peccato sibi naturali, iuxta illud Rm.
XI << Tu autem ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus
es in bonam olivam >> , ergo esse in peccato erat ei secundum naturam
et non contra naturam, quia si unum oppositorum est contra naturam, reliquum
est secundum naturam, sicut apparet in motibus gravium et
levium. Item si peccatum est contra naturam, ergo oppositum peccati, scilicet
actus virtuosus, erit secundum naturam. Set hoc est falsum quia naturalibus
nec meremur nec demeremur, secundum philosophum in II Ethic. ;
meremur autem actu virtuoso et demeremur peccato, ergo et cetera. Item
quod est contra inclinationem naturalem alicuius facere, illud est ei difficile.

Torna all'inizio