Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 149


sospitate, Illo favente desuper, sine quo nichil est validum, nichil
sanum. Expecto tamen sedulus, expecto cupidus per litteras tuas de singulis
negotiis meis ipsarum partium successiva relatione fulciri, propter
quod brevitatem presentium et desiderii mei compendium capitulata studeas
compilatione redimere et prolixe relationis ordine compensare. Super
negotiis autem ipsis, quorum tibi cura commissa est, sollicitandum te fore
non video, nisi delectabile cernerem admisso subdere calcar equo. Vale.


Amico suo Nicolaus de Rocca.
Etsi tempore quolibet salus desideranda sit anime, de ipsa profecto
diebus illis habilius agitur, quibus quasi deposito satagentis Marthe
servitio in cilicio et cinere, devote monemur obsequi cum Maria. Propter
quod, dum carnem docemur domare ieiuniis, recreari desiderans spiritum
pabulo verbi Dei, libenter tua presentia fruerer, ut, subrepentibus
ex humana fragilitate reatibus, de quibus confiteri me expedit meam culpam,
tue provisionis manus opifica subveniret.

Torna all'inizio