Solutio
Respondeo dicendum, quod Angeli beati nullam operationem habent quae non
sit essentialis beatitudini, vel in qua per contemplationem beatam non dirigantur;
et ideo contemplatio eorum se habet ad ministeria quae exequuntur, sicut
in artifice consideratio regularum artis ad executionem operis: eo quod ipse
Deus est finis omnium operum hierarchicorum, et a fine sumitur ratio cuiuslibet
operis; et ita se habet finis ad operabilia sicut principium ad speculabilia, ut in
2 Physic. dicitur. Et ideo, sicut artifex simul considerat rationem artis
et exequitur opus; ita et Angelus simul contemplatur Deum et ministrat nobis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Angelus dicitur discedere a Deo non per
intermissionem contemplationis, aut per locum (quia intra Deum currunt quocumque
mittantur, ut dicit Venerabilis Beda, eo quod Deus ubique est), sed per
hoc quod ab invisibilitate recedens visibilis apparet, sicut Filius exivit a Patre
et venit in mundum, visibilis hominibus factus, Ioan. 16: et similiter dicuntur
reverti ad Deum, quando deposita visibili specie ad pristinam invisibilitatem
revertuntur.
Ad secundum dicendum, quod contemplatio Angelorum magis se habet per
modum receptionis quam actionis; et ideo, sicut luna simul recipit lumen a sole
et illuminat inferiora corpora; ita etiam Angelus simul illuminatur a superiore
et illuminat inferiorem, vel ministrat circa nos.
Ad tertium dicendum, quod ea quae cognoscuntur diversis rationibus, intellectus
non potest simul considerare: quia non potest consignari diversis similitudinibus
simul, sicut nec corpus diversis figuris; sed ea quae cognoscuntur una
ratione, vel quorum unum est ratio alterius, nihil prohibet simul intelligi.
Ad quartum dicendum, quod caelum empyreum non est locus contemplationis
secundum necessitatem, sed secundum congruentiam, sicut et Ecclesia domus
orationis dicitur; et ideo ratio non sequitur.
EXPOSITIO TEXTUS
«Item Dionysius in Hierarchia... ait». Verba quae sequuntur, sunt Gregorii
inducentis auctoritatem Dionysii non quantum ad verba,
sed quantum ad sensum.
Et putant quidam Michaelem, Gabrielem et Raphaelem de superiori ordine fuisse».
Hoc expresse contradicit Scripturae: quia Michael Daniel. 10, ponitur in ordine
Principum; Gabriel autem dicitur de ordine Archangelorum; Raphael autem posset
poni in ordine Angelorum secundum ea quae circa singulares personas exercuit.
|
|