“Omnia de lacte vitabis rite, minute
“Et caveat a potu flebotomatus homo.
“Frigida vitabis, qua sunt inimica minutis;
“Interdictus erit minutis nubilus aer:
“Spiritus exultat minutis luce per aures;
“Omnibus apta quies, est motus valde nocivus
Art. 11. Quibus morbis conveniat flebotomia. - “Principio minuas in acutis, perperacutis,
Confert in reliquis quod justum fuerit.
Art. 12. Secundum aetates - “Denus septenus vix phlebotomum petit annus;
“Aetate media multum de sanguine tolles,
“Sed puer atque senex tollet uterque parum.
“Vir tollet duplum, reliquum tempus tibi simplum.
Art. 13. Quo et quando - “Aestas, ver dextras, hyems, autumnusque sinistras;
“Diminuunt venas sic sit tibi longior aetas.
“Quatuor haec membra: cephe, cor, pes, hepar vacuanda.
“Vere cor, hepar aestas, ordo sequens reliqua.
Art. 14. Venae convenientes - In curvaturis brachii sunt quinque rami unus
Sub utraque manu qui salvatella vocatur;
In pede sunt trina poplitisque, sciique, saphena,
Unius venae ramos hos ita dicimus esse.
Lingua ranines, post aures sunt juveniles,
Istis incisis post hoc homo non generabit.
Art. 15. Salvatellae effectus - “Dat salvatella tibi plurima dona minuta:
“Purgat epar, splenem, pectus, praecordia, vocem;
“Innaturalem tollit de corde dolorem.
Art. 16. Venae faclei - Frons, oculique, labra, minuuntur, tempora, lingua,
Ast inter omnes securior esto saphena.
Art. 17. Indicium sanguinis - Postquam venarum numerus nomenque scitur.
Si bonus aut malus est, inspectio sanguinis adsit,
Eumque cognosces odore, colore, sapore,
Prospicito cuncta, si spuma sit et fissura.
|
1760
1765
1770
1775
1780
1785
|