Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 213


notarie, iudicatus et quodlibet aliud officium seu ministerium publicum interdictum. In iudiciis
eius assertio contra quemquam nihil fidei, nihil credulitatis inveniat, ut ad testimonium prorsus
reddatur indignus. Sit ei ad ordines ascensus prohibitus, sit ad beneficium vel officium ecclesiasticum
negatus accessus, et ut magis famosa sit eius infamia, ad actus legitimos nullus ei pateat aditus,
nulla porta pandatur. Ad hec presenti nihilominus adicimus sanctioni, ut ex insecutione predicta,
sicut ex iniectione manuum violenta, excommunicationis sententiam quis incurrat, et tam insecutor
quam alii supradicti tanti mali participes, quamdiu in sua contumacia perdurarint, singulis diebus
dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, per omnes illius loci ecclesias, in quo
tantum fuerit facinus perpetratum, nec non civitatum et diocesum vicinarum excommunicati publice
nuntientur, nec ab alio quam a Romane pontifice cum fratrum suorum et iniuriam passi consensu
possint absolutionis beneficium obtinere, nisi mortis articulus immineret. Cum autem fuerint
absolvendi, primo sufficienter satisfaciant et idonee caveant, quod inferende pene parebunt et auxiliante
Domino penitentiam peragent iniungendam. Deinde per omnes illius loci ecclesias principales
et vicinorum locorum diebus dominicis et sollempnibus incedant nudi coram populo, femoralia
tantum habentes et virgas ferentes in manibus, cum quibus per easdem ecclesias publice fustigentur;
ituri postmodum ultra mare, ibidem acturi penitentiam per tres annos ad minus, nec exinde postmodum
reversuri absque sedis apostolice licentia speciali. Verum cum tales gratiam reconciliationis
meruerint, beneficio absolutionis obtento abstrahantur a banno et diffidatio revocetur, indulgeatur
facultas, ut suam et suorum iniuriam prosequantur, et debitorum illorum, que contracta fuerint de
postmodum acquisitis, repetitio non negetur. Illud autem non duximus omittendum, ut, si quis
fuerit in premissis nudo consilio vel simplici favore culpabilis, penitentia metiatur in culpa, ut secundum,
quod excessus exegerit, vindicta procedat. Si quis vero sic totus in scelus corruerit, sic se
dederit totum flagitio, sic fedus cum morte pepigerit, ut divini et humani timoris pariter et amoris
nullis reservatis reliquiis occiderit cardinalem, ultra, quam premissa contineant, sic in eum potestas
iurisdictionis insurgat, sic rigor ultionis insiliat, quod contra vite supplicium mortis solacium invocet,
vivens pene, non culpe; vindicte speculum, non offense. Per hoc quoque secularibus potestatibus
non adimimus facultatem utendi legibus contra tales, quas adversus sacrilegos catholici principes
ediderunt. Quis enim locus regiminis poterit esse tutus, quis rector securitate gaudebit, si Romana
ecclesia, que omnium ecclesiarum, disponente Domino, caput est et magistra, casibus istis
subicitur, si eius filii speciales huiusmodi periculis exponuntur? Quem ecclesie filium, quem fidei
zelatorem contumelia tanta non tangeret et confusio tam aspera non moveret? Porro, qui filius est,
dolebit; qui fidelis, matre fidei lesa ledetur. Ad hec, si princeps, potestas, consul vel alius dominus
seu rector loci, quocumque nomine censeatur, presentis constitutionis tenorem non fecerit observari,
tam ipse quam officiales ipsius infra mensem, postquam res ad notitiam eorum pervenerit, excommunicatione
notentur. Quod si populus fuerit circa predicta remissus et ad satisfaciendum rectores
et officiales eius non compulerit, Romanus pontifex cum suis fratribus omnibus infra mensem
exeat locum illum, si eum ibidem contigerit commorari, et antequam plenarie satisfaciat, minime
revertatur, nisi forsan inevitabilis necessitas immineret, propter quam exitus eius et fratrum procul
dubio periculosus ecclesie redderetur. Preterea, si populus rectorem sic excommunicatum tertio
monitus, sicut poterit, a regimine amovere contempserit, supponatur civitas ecclesiastico interdicto,
usque quo congrue satisfiat. Indignum est enim rectoris officium, cuius soluta remissio sic illorum
indulget malitiis, quod innocentes exponit iniuriis et vexationibus, et tribulationibus dat quietos;
iniuriosos excitans correctionis et indulgentie negligentia et per impunitatis audaciam animans
turbatores.
IX 2

Torna all'inizio