uiget in nobis, ut pro rege nostro debeamus tormenta subire?"
Quibus Alexander ait: "Dicta imperatoris uestri compellunt me
hoc facere, qui ad nos quasi ad latrunculos destinauit." At illi
dixerunt: "Scripsit hoc imperator noster uobis, quia magnitudo
uestra sibi penitus est incognita. Dimitte nos, quia per nos erit
tua gloria reuelata!" Alexander igitur precepit eos dimitti et
ad conuiuium inuitari. Sedentibus ipsis et conuiuantibus dixerunt
Alexandro: "Rex! Si uestre placet potestati, imperate, ut equites
mille nobiscum ueniant, quia eorum manibus Darium trademus!"
Quibus Alexander ait: "Vobis non dabitur unus miles." 31. Alio
itaque die precepit scribi epistulam Dario talia continentem:
Littera Alexandri missa ad Darium etc.
Alexander, filius Philippi et Olympiadis regine, Dario regi
terre Persarum, parenti solis, qui lucet una cum Persidis diis,
dicendo mandamus: Si bene uolumus inspicere ueritatem, non
propria, sed mutata uocare possumus, que tenemus. Quia cum
omnes in rota fortune uolubilis militemus, sepissime de diuiciis
in (in alia manu scr.) paupertatem, de leticia in tristiciam
et de altitudine magna in profundum labimur. Non igitur debet
aliquis, cum in sublimiori parte rote resideat, tantum in sua
confidere celsitudine, quod per superbiam eleuatus et uana gloria
inductus facta despiciat minorum, cum infimus sepissime
ad sydera extollatur, altissimus usque ad puluerem deprimatur.
Turpitudinem itaque et dedecus esse puto lucidissimo imperatori
prout ab omnibus esse conspiceris, michi paruo et humili
homini talia destinare. Tu es par soli et dicis te cum Persidis
diis residere; sed cum dii sint immortales, mortalium consorcium
habere penitus uilipendunt. Mortalis certe sum ego;
sicque ad te uenio quasi cum mortali homine pugnaturus. Tu
uero, qui magnus et excelsus es et uis te dicere quasi immortalem,
cum uenero tecum pugnam committere, nichil honoris
acquires, si uictoriam reportabis, quia paruum hominem et
latrunculum obtinebis. Sed si uicero, maxima gloria michi erit,
quia imperatoris magnificentissimi uictoriam adipiscar. Verumtamen
quia dixisti Persidam auro plurimo abundare, accuisti
sensus nostros et fecisti nos esse strenuos in uirtute, ut aurum
uestrum possimus acquirere. Et quia nos dixisti habere paupertatem,
ex eo, quod nobis pilam ludicrem et cathenam et cantrum
aureum direxisti, que futura sunt nobis, luculentissime probasti,
et que nobis speramus diis adiuuantibus aduenire. Per rotunditatem
pile orbem terrarum intelligimus, qui nostro debet
imperio undique subiugari. Vnde nos uictores et non uictos a
quolibet arbitramur. Tu autem, qui magnus es et potentissimus,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|