Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 130


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 24
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de fide secundum suam substantiam, hic
determinat de ea in comparatione ad suum obiectum; et introducitur pars ista
occasione definitionis fidei ab apostolo datae, qua fidem argumentum non
apparentium dicit.
Dividitur autem pars haec in duas: in prima inquirit, utrum fides sit de non
visis; in secunda utrum sit de incognitis, ibi: «Post haec quaeri solet». Circa primum
duo facit: primo ostendit fidem, proprie loquendo, esse de non visis; secundo
removet quamdam instantiam quae fieri posset, ibi: «Si vero quaeritur, utrum
Petrus fidem passionis habuerit. dicimus eum fidem passionis habuisse».

Torna all'inizio