Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 215

libro VII


colores dignoscuntur rethoricos pertinere de quibus breviter videamus.
7. (1) DE OCTO MODIS AMPLIANDI MATERIAM.
(2) Interpretatio enim eandem rem verbis iterat variatis, hoc modo: 'Christus de virgine fuit natus', 'Filius Dei carnem recepit de utero virginali'. (3) Hoc idem facit expolitio, color sententiarum, que circa idem permanens aliud atque aliud videtur dicere commutando.
8. (1) DE PERIFRASI.
(2) Aliud genus ampliandi facundiam est perifrasis que circuitio nominatur. Hec unam rem simplicem elocutionis serie circumscribit et nomina rerum incorporearum accipit pro personis, ut: 'Maiestas imperatoris hoc iubet', id est ipse imperator. (3) Hec partes orationis commutat, ut si nominativum vel alium casum in genitivum retorqueas. Ecce enim dixisti: 'Cognoscat tua probitas', commuta igitur dicens: 'Cognoscat tue ratio probitatis'. (4) Ita commutabis pronomen, ut si velis dicere: 'Iste retulit nobis', dicas aliter: 'Nobis istius est sermone relatum'. (5) Similiter verbum poteris commutare, ut si velis dicere: 'Misi tibi', dicas ita: 'Tibi noveris me misisse'. (6) Participium similiter commutabis, ut: 'Bononiam sum venturus', dicas igitur: 'Bononiam habeo propositum veniendi' vel: 'Me venire Bononiam

Torna all'inizio