in noctis tenebris et mortis caligine gradiuntur, quodque a suis
oculis squamas non abiciunt cecitatis, ut verum lumen videant et sequantur.
Ceterum quia convenit, ut quem Dominus in celo magnificat, mundus
colat, nos de sanctitate vite ac veritate miraculorum ipsius martiris inquiri
fecimus diligenter, et quia post inquisitionem solertem, studiosam examinationem
et discussionem solempnem plura etiam et maiora de ipso comperimus
quam insinuata fuissent, eum de communi fratrum nostrorum et
prelatorum omnium tunc apud sedem apostolicam existentium consilio et
assensu, confisi de omnipotentis Dei virtute, auctoritate quoque beatorum
Petri et Pauli apostolorum eius, ac nostra, sanctorum martirum
cathalogo duximus ascribendum. Ideoque universitatem vestram monemus
et hortamur attente, per apostolica scripta vobis precipiendo mandantes,
quatenus III kalendis maii festum eiusdem devote ac solempniter celebretis
et faciatis a vestris subditis veneratione congrua celebrari, ut pia eius
intercessione et hic a noxiis protegi et in futuro sempiterna consequi gaudia
valeatis; et, ut ad venerabile ipsius sepulchrum ardentius et affluentius
christiani populi confluat multitudo ac celebrius eiusdem martiris colatur
festivitas, omnibus vere penitentibus et confessis, qui cum reverentia
illuc in eodem festo annuatim accesserint, ipsius suffragia petituri, de
omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
auctoritate confisi, annum unum et XL dies; accedentibus vero annis singulis
ad predictum sepulchrum infra eiusdem festi quindenam, XL dies de
iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus.
Datum Perusii VIIII kalendis aprilis pontificatus nostri anno
decimo.
|
|