Ad septimum dicendum, quod Angelus dicitur confortasse eum, non aliquid in
ipsum imprimendo, sed per modum ministerii, inquantum congratulabatur fortitudini
eius; sicut homo naturaliter in tribulatione confortatur ad praesentiam
amicorum: et ita per modum quo fuerat vera tristitia, fuit confortatio vera, et
non apparens tantum, ut quidam dicunt.
ARTICULUS 4
Utrum Angelus quandoque relinquat hominem cui deputatur.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angelus quandoque relinquat hominem cui deputatur custos.
Primo per hoc quod habetur Hierem. 51, 1: «Curavimus Babylonem, et non est
sanata. Derelinquamus ergo eam». Sed hoc dicitur ex persona Angelorum, ut
dicit Glossa. Ergo videtur quod relinquat, quando a peccato non corrigitur.
2. Praeterea, Isa. 5, 5, dicitur: «Auferam sepem eius et erit in direptionem».
Glossa: «Idest custodiam Angelorum». Ergo idem quod prius.
3. Praeterea efficacius custodit Deus hominem quam Angelus. Sed Deus quandoque
relinquit hominem, ut in Psal. 21, 1, dicitur: «Quare me dereliquisti?».
ergo multo fortius Angelus.
4. Praeterea, Zachariae 4 dicitur, quod reversus est Angelus qui loquebatur ad
eum: et similiter etiam Danielis 10. Sed non revertitur nisi qui abscedit. Ergo
videtur quod Angelus quandoque hominem relinquat.
5. Praeterea, Angeli quandoque sunt in caelo empyreo. Sed cum sunt ibi, non
sunt circa nos, secundum Damascenum. Ergo videtur quod aliquando nos
relinquant.
6. Praeterea, medicus sapiens infirmum desperatum relinquit. Sed Angeli custodes
possunt scire aliquem esse praescitum per revelationem, et videre aliquem
obstinatum in peccatis. Talis autem est sicut infirmus desperatus. Ergo videtur
quod etiam Angelus, qui est quasi medicus spiritualis, talem relinquat.
SED CONTRA, boni Angeli sunt magis proni ad iuvandum quam mali ad infestandum.
Sed mali nunquam cessant ab infestatione. Ergo nec boni a custodia.
Praeterea, de nemine est desperandum, quamdiu est in statu viae. Sed infirmus
non relinquitur a medico nisi propter desperationem. Ergo videtur quod
Angelus non dimittat hominem, quantumcumque peccatorem.
|
|