[Gl. "Iuramento"] et Extra, De restit. et de restit., 
Presentium [X. 2, 20, 31] ubi etiam no constat 
esse iurandum super except[ionibus] ante litem con[testatam]: 
ad idem Extra, De except., Pastoralis 
[X. 2, 25, 4] et c. Posteriores et Secundum sicut 
posiciones fierent sine iuramento sic et posiciones, 
nec ipsi reputarent hoc esse inconveniens. 
Item quero: ponamus quod adversarius ponens sit 
prorsus incertus, quia non credit ita esse nec non, quia 
non magis applicat animum suum ad credendum ita 
esse quam ad credendum ita non esse; est questio 
qualiter possit in talibus responderi. Dicunt doctores 
quod possunt respondere: "dubito", argumentum 
ff., De pet. her., Si debitor [D. 5, 3, 42], C., De except. 
Si qui [C. 8, 36, 9] et si iudex ad instantiam adversarij 
velit nichilominus quod respondeat dubitanti 
dabitur tempus ut deliberet et certioretur, ut argumentum 
ff., De iur. iur., l. Ius iurandum et ad pecunias, 
primo responso [D. 12, 2, 34 pr.] et melius ff., 
De interrog. act., l. Qui interrogatur [D. 11, 1, 5]. Si 
tamen iudex adeo sit imperitus quod dubitantem faciat 
respondere nunc ille respondeat premissa negatione; 
verbigratia, si iudex interrogat et pars que proponit 
credit talem esse mortuum, si iste interrogatus penitus 
sit dubius mortuus sit vel non, ut supra dixi, respondere 
poterit premissa negacione hoc modo: "non 
credo eum mortuum", sicut responsum fuit in decretis: 
"neque scio neque credo ad te pertinere", ut Extra,
  |  
  |